라틴어 문장 검색

super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:19)
Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 194)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)

SEARCH

MENU NAVIGATION